monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.43 > bnf10439.193 r > 190 r > 28 > csg46.86 > bnf10439.197 v > csg75.175 > sectio 15 > 5 > 15 > 50 > 7 > Regum I, 21 > uwbM.p.th.f.68.45 > sectio > sectio 6 > sectio 29 > csg75.314 > sectio 13 > sectio 6 > tblHarleyMS1775.17r > 6 > sectio 21 > uwbM.p.th.f.68.321 > 5 > 24
Cassiodorus, Historia Eccl., 9, XXIII.De praelio Theodosii contra Maximum atque victoria. <<<     >>> XXV.Quomodo Amphilochius Theodosio persuaserit, ut Arianorum conciliabula prohiberet.

Cassiodorus, 9, CAPUT XXIV.Quomodo latrocinia quae Romae per pistrinas fiebant Theodosius imper. removerit, et de lege contra adulteras mulieres prolata.

1 Theodosius igitur imperator, in Romana urbe positus, multum profuit civitati, alia praebendo, alia utiliter auferendo. Duas tamen res dignas confusione prohibuit. Erant ab initio in urbe Roma domus ingenti magnitudine fabricatae, in quibus panis fiebat qui universae civitati ministrabatur. Horum mancipes, tempore procedente, pistrina publica latrocinia esse fecerunt.
2 Cum enim essent molae in locis subterraneis constitutae, per singula latera earum domnum tabernas instituentes, meretrices in eis prostare faciebant, quatenus per eas plurimos deciperent, alios qui pro pane veniebant, alios qui ibi proluxuriae turpitudine festinabant. Arte namque mechanica in molam de taberna cadebant.
3 Et hoc patiebantur maxime peregrini. Et ita fiebat ut multi usque ad senectutis tempus laborantes, exinde non permitterentur exire: existimantibus eorum propinquis eos esse defunctos. In huiusmodi laqueum quidam miles Theodosii imperatoris incurrit. Cumque fuisset clausus ad molam, nec dimitteretur exire, evaginato gladio prohibentes occidit.
4 At illi terrore detenti militem dimiserunt. Haec agnoscens imperator, et mancipes suppliciis interemit; sed et ipsa pistrina funditus esse destruenda praecepit. Aliam rursus abrogavit huiusmodi causam. Si qua mulier in adulterio fuisset capta, haec non emendabatur, sed potius ad augmentum peccandi contradebatur. Includentes enim eam in angusto prostibulo, et admittentes qui cum ea fornicarentur, hora qua turpitudine miscebatur, tintinnabula percutiebantur, ut eo sono illius iniuria fieret manifesta.
5 Haec audiens imperator, permanere non est passus; sed ipsa prostibula destrui iussit, aliisque poenis adulteram sancivit affligi. His actis, relicto Romae Valentiniano, ipse cum Honorio Constantinopolim remeavit consulatu Daciani et Symmachi [An. Dom. 391], die decima mensis Novembris. [SOCRATES, lib. V, cap. 18, p. 277.]
Cassiodorus HOME

bav824.265 bnf1603.185

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik